

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 6: Versus 9
Et cum.Ostensis tribulationibus quae in praesenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur.Vidi subtus altare.Id est capiti suo humiliantes se, vel,sub,in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint.Altare.Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsae animae altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futurae, quia nondum nisi unam stolam acceperunt.Interfectorum propter verbum.Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus